M. Tullii Ciceronis De natura deorum: De divinatione, De fato

Front Cover
apud Harperos fratres, 1879 - 270 pages

From inside the book

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 167 - ... visum esse rogare, ut, quoniam sibi vivo non subvenisset, mortem suam ne inultam esse pateretur : se interfectum in plaustrum a caupone esse conjectum, et supra stercus injectum ; petere, ut mane ad portam adesset, priusquam plaustrum ex oppido exiret.
Page 191 - Fatum autem id appello, quod Graeci ufiappivt1v, id est, ordinem seriemque causarum, cum causae causa nexa rem ex se gignat. Ea est ex omni aeternitate fluens veritas sempiterna. Quod cum ita sit, nihil est factum quod non futurum fuerit, eodemque modo nihil est futurum, cuius non causas id ipsum efficientes natura contineat.
Page 61 - Cum igitur aliorum animantium ortus in terra sit, aliorum in aqua, in aere aliorum, absurdum esse Aristoteli videtur in ea parte quae sit ad gignenda animantia aptissima animal gigni nullum putare. Sidera autem aetherium locum obtinent, qui quoniam tenuissimus est et semper agitatur et viget, necesse est quod animal in eo gignatur id et sensu acerrimo et mobilitate celerrima esse ; quare cum in aethere astra gignantur, consentaneum est in iis sensum inesse et intellegentiam.
Page 198 - In libris enim sententiam dicebamus, contionabamur, philosophiam nobis pro rei publicae procuratione substitutam putabamus. Nunc quoniam de re publica consuli coepti sumus, tribuenda est opera rei publicae, vel omnis potius in ea cogitatio et cura ponenda, tantum huic studio relinquendum, quantum vacabit a publico officio et munere.
Page 109 - Laelium augurern eundemque sapientem, quern potius audiam dicentem de religione in ilia oratione nobili quam quemquam principem Stoicorum. Cumque omnis populi Romani religio in sacra et in auspicia divisa sit, tertium adiunctum sit si quid praedictionis causa ex portentis et monstris Sibyllae interpretes haruspicesve monuerunt, harum ego religionum nullain umquam contemnendam putavi, mihique ita persuasi.
Page 23 - Roges me quid aut quale sit deus, auctore utar Simonide, de quo cum quaesivisset hoc idem tyrannus Hiero, deliberandi sibi unum diem postulavit. Cum idem ex eo postridie quaereret, biduum petivit. Cum saepius duplicaret numerum dierum admiransquc Hiero requireret cur ita faceret: Quia quanto diutius considero, inquit, tanto mihi res videtur obscurior.
Page 71 - solus " ex omnibus sideribus est tantus vel quia, cum est exortus, obscuratis omnibus "solus" apparet, Luna a "lucendo " nominata sit : eadem est enim Lucina.
Page 196 - Nam et cohortati sumus, ut maxime potuimus, ad philosophiae studium eo libro, qui est inscriptus Hortensius, et, quod genus philosophandi minime arrogans maximeque et constans et elegans arbitraremur, quattuor Academicis 2 libris ostendimus.
Page 72 - ... qui autem omnia quae ad cultum deorum pertinerent diligenter retractarent et tamquam relegerent, <hi>* sunt dicti religiosi ex relegendo, ut elegantes ex eligendo ex diligendo diligentes ex intellegendo intellegentes ; his enim in verbis omnibus inest vis legendi eadem quae in religioso.
Page 23 - Simonide, de quo cum quaesivisset hoc idem tyrannus Hiero, deliberandi sibi unum diem postulavit ; cum idem ex eo postridie quaereret, biduum petivit ; cum saepius duplicaret numerum dierum admiransque Hiero requireret cur ita faceret, ' Quia quanto diutius considero,' inquit, ' tanto mihi res videtur obscurior.

Bibliographic information