Page images
PDF
EPUB

3477. a. Secundus annus sabbaticus a reducibus Judæis actus est.

3478. Cambapheus eunuchus, qui plurimum apud Ægyptiorum regem poterat, patruelis sui Izabatis eunuchi, qui non minus apud Cambysem authoritate valebat, interventu, pontes et alias Ægyptiorum res Persæ prodidit: pactione interposita, ut ipse Ægypti præfecturam consequeretur.

Inde exercitum sibi Cambyses, terrestrem quidem tum ex aliis quibus imperabat, tum ex Græcis Ionibus Æolibusque, navalem vero ex Phoenicibus præcipue et Cypriis (qui seipsos Persis dediderant) comparavit. Polycrates quoque Samiorum tyrannus quadraginta triremes, impositis in eas suspectis sibi civibus, auxilio misit; rogans Cambysem, ne eos domum remitteret".

Phanes genere Halicarnasseus, inter auxiliarios Ægypti non minimus, et rerum Ægypti satis gnarus, Amasi infensus, ad Cambysem molientem adversus Ægyptum expeditionem transfugit: eique cum alias Amasis res exposuit, et quo pacto carentia aquis loca transmitteret ambigentem, ut missis ad regem Arabum nunciis tutum transitum obtineret, eum edocuit. Eo enim invito, aditus illi in Ægyptum patere non poterat.

3479. b. Arabs, foedere cum nunciis inito, camelos omnes utribus aqua completis oneratos egit ad loca humore carentia, ibique Cambysis exercitum præstolabatur.

Cambyses cum exercitu in Ægyptum progressus; Amasim non vivum nactus est, sed defunctum, quum 44. annos regnasset. Vitam illum cum morte commutasse, quando Cambyses Ægyptum bello adortus est, Olympiadis LXIII. anno tertio, desinente scilicet, in libro primo bibliothecæ refert Diodorus Siculus. Post eum filius Psammenitus, Ctesiæ Amyrtæus dictus, mensibus 6. regnavit". Sub quo, apud Thebas Ægyptias pluit: quod in superiori Ægypto magnum habitum est portentum®.

Ctes. Persicor. lib. 12.

z Herod. lib. 3. cap. 4. et 7.

b Herod. lib. 3. cap. 9.
d Herodot. lib. 3. cap. 14.

y Herodot. lib. 3. cap. 1. 19. et 44.

a Ibid. cap. 88.

c Id. ibid. cap. 9, et 10.

• Ibid. cap. 10.

Persæ, ubi siccanea peragraverunt, subsedere vicini Ægyptiis. Cambyses vero Pelusium oppugnans, canes, oves, feles, ibides, et quotquot animalia Ægyptii deorum honore colunt, ante suum exercitum collocavit: quo territi obsessi Ægyptii, jaculari destiterunt; metuentes ne sacrum aliquod animal læderent. Atque ita Cambyses, Pelusio capto, aditum in Ægyptum sibi fecit.

Ægyptiorum auxiliarii Græci et Cares, Phani, quod externum exercitum in Ægyptum adduxisset, infensi filios ab eo in Ægypto relictos in ejus conspectu obtruncaverunt; epotoque eorum sanguine, conflixerunth.

Acri prælio commisso, plurimisque utrinque cadentibus, in fugam vertuntur Ægyptii'.

Ad Ægyptios, qui nullo ordine servato Memphim confugerant, Cambyses adverso flumine navim Mitylenæam mittit cum caduceatore viro Persa, qui illos ad deditionen hortaretur. Illi frequentes urbe effusi, navim corrumpunt, virosque frustatim dilaniatos in oppidum afferunt. Deinde obsidionem aliquamdiu tolerant.

Arcesilaus, Batti claudi et Pheretimæ filius, Cyrenen Cambysi tradidit, et tributariam fecit. Cyrenæi enim et Barcæi, et Libyes Ægypto contermini, vicinorum casu territi, sese citra pugnam dediderunt; tributumque inter se partiti, dona miserunt. Cambyses munera quæ a Libybus venere, perbenigne accepit; quæ a Cyrenæis, quod exigua essent, aspernatus; quingentas enim argenti minas miserant: quas sua manu prehensas, dispersit in milites".

Decimo die quam muros Memphis cepisset Cambyses, regis Psammeniti in suburbana custodia cum aliis Ægyptiis ignominiæ gratia positi patientiam expertus est: in conspectu ejus filia, cum aliis primæ nobilitatis virginibus, servili habitu, ad aquam in hydria comportandam missa; et filio, una cum duobus Ægyptiorum millibus, æqualis ætatis, vinctas fune cervices et frenata ora habentibus, ad

f Herod. lib. 3. cap. 11.

Herod. lib. 3. cap. 11.
Herod. lib. 3. cap. 13.

Herod. lib. 3. cap. 13. et 91.

Polyæn. stratagem. lib. 7. i Id. ibid.

Id. lib. 4. cap. 163.

mortem rapto. Luebant autem hi pœnas Mitylenæis, qui cum navi missi fuerant ad Memphim obtruncati: regiis judicibus statuentibus, pro singulis suorum interemptis denos primariorum Ægyptiorum interficiendos. Atque inter hos primo loco sublatus est Psammeniti filius: cui sero nimis Cambyses parcendum voluerat. Ipse vero pater apud Cambysem vixit, nihil violentum passus: donec Ægyptios ad defectionem sollicitasse convictus, epoto cruore taurino vitam finiit"; quanquam in Susa illum relegatum affirmet Ctesias.

Memphi profectus Cambyses, Sain abiit: ubi in ædes Amasis ingressus, cadaver ejus e conditorio afferri, verberibusque prius atque omni contumelia affectum tandem cremari jussit.

Ita Ægypto potitus Cambyses anno imperii sui quinto per triennium in ea regnavit. Ægyptiorum quinquaginta millibus in pugna cæsis, et sex millibus Susam translatis.

Pythagoram quoque ab ipsius militibus captum, Babylonem fuisse abductum, ibique cum Magis conversatum, narrat in illius vita Iamblichus. Addit alius vitæ Pithagoræ scriptor, Malchus sive Porphyrius; eum Babylone et cum aliis Chaldæis versatum fuisse, et Zabratum etiam adiisse, ab eoque pristinæ vitæ sordibus fuisse expurgatum. Is Nazaratus ille Assyrius fuisse putatur, quem Alexander (Polyhistor, ni fallor) ἐν τῷ περὶ Πυθαγορικῶν συμβόλων, Pythagoræ fecit magistrum, aliique nonnulli Ezeckielem fuisse perperam sunt opinati: ut in primo Stromatum libro Clemens Alexandrinus retulit. Cum Babyloniensibus tamen Judæis eum conversatum fuisse, illud argumento fuerit; quod eorum dogmata complura in suam philosophiam traduxerit: ut Hermippus ἐν τῷ πρώτῳ τῶν περὶ Πυθαγόρου βιβλίων a Josephor et ἐν τῷ πρώτῳ περὶ νομο

Herodot. lib. 3. cap. 14, 15.

• Herodot. lib. 3. cap. 16. et Diodor. Sicul. in excerptis Henr. Valesii, pag.

249.

P Jul. Afric. et Euseb. chronic. Græc. pag. 17.

4 Ctes.

Lib. 1. contra Apionem.

OETV ab Origenes citatus, indicat. Quod ipsum etiam Aristobulus Judæus, disciplinæ Peripatetica philosophus, ἐν τῷ πρώτῳ τῶν πρὸς τὸν Φιλομήτορα confirmat'; ea, ut videtur, ratione etiam inductus, ut ante Persarum imperium libros Mosaicos Græce conversos fuisse crederet : quum ex consuetudine, quam cum Hebræis habuit, eam sapientiæ suæ partem adeptum fuisse Pythagoram, multo fuerit credibilius. Nam et cum illis quoque congressum fuisse Pythagoram, in illius vita, ex Diogene, v toïç úñig Ooúλnv åπíσrois, nos docet Porphyrius.

3480. Cambyses navales copias adversus Carthaginienses frustra parat: Phoenicibus, ex quibus nauticus præcipue constabat exercitus, adversus colonos suos militare recusantibus. Interea ab urbe Elephantina accersit ex Ichthyophagis Æthiopicæ linguæ maxime gnaros, eosque ad Æthiopes Macrobios (sive longævos,) qui Africam ad australe mare incolunt, exploratores mittit, per speciem dona ferendi illorum regi, et mensam solis spectandi. Rex Æthiopum, tenso coram exploratoribus arcu, eum laxatum Cambysi per eos misit: monens, ut quum Persæ tam facile tantæ magnitudinis arcus tenderent, tunc copiis supramodum magnis instructus Macrobiis Æthiopibus bellum inferret".

Smerdis sive Tanyoxarces, Cambysis ex eisdem parentibus frater, arcum hunc ad duos digitos intendit: quod nemo alius e Persis poterat. Unde invidia commotus Cambyses, in Persidem eum remisit.

Cambyses ira percitus, adversus Ethiopes exiit in expeditionem, neque rei frumentariæ apparatu indicto, neque secum ipso ratione inita quod in extrema terrarum faceret expeditionem: sed veluti vesanus, nec mentis compos, simul atque Ichthyophagos audiit, profectus est cum omni peditatu; Græcis, qui aderant, manere impe

ratis".

lic.

Lib. 1. contra Celsum.

t Apud Clementem lib. 1. Stromat. et Eusebium lib. 13. præparat. evange

u Herod. lib. 3. a cap. 17. ad 25. * Herod. lib. 3. cap. 30.

y Id. ibid. cap. 24.

Ubi Thebas pervenit Cambyses, delegit de exercitu 50. circiter millia; quorum præfectis mandavit, ut oraculum Jovis Ammonis spoliatum incenderent, et universos accolas in servitutem redigerent: ipse cum reliquis copiis adversus Æthiopes contendit".

In ea expeditione, Æthiopas Cambyses subegit Ægypto conterminos, qui Nisam incolunt et Baccho dies festos agunt. Ibique Sabæ Æthiopum regiæ, atque insulæ in qua ea sita erat, in honorem sororis suæ germanæ, ejusdemque et uxoris, Meroes nomen dedit". Hanc enim, in Ægyptum eum comitatam, ibidemque postea vita functam, in uxorem, novo apud Persas exemplo, duxit: aliquantoque post et seniorem alteram, Atossam scilicet, quæ deinde et Mago et Dario Hystaspis filio nupta fuit.

Copiæ adversus Ammonios missæ, Thebis moventes, septem dierum per arenas itinere confecto, ad urbem Oasin (quam incolebant Samii ii qui ferebantur e tribu Æschrionia esse) et regionem quæ Beatorum insula vocabatur, pervenerunt. Quumque inde per arenam iter facerent, jamque medio fere spatio inter Oasin et Ammonios pranderent; magnum ac validum austrum ingruisse ferunt, et ingestis arenæ cumulis eos obruisse. Plutarchus, in vita Alexandri, quinquaginta hominum millia arenis oppressa fuisse notat, id est, universum exercitum.

Exercitum adversus Ethiopes profectum, antequam quintam itineris partem confecisset, commeatus omnis defecit, mox et jumenta ad vescendum defecerunt: cumque ulterius etiam progrederentur et ad arenas devenissent, ex seipsis sortiti, decimum quemque comederunt. Id audiens Cambyses, retro rediit, Thebasque pervenit, multis de exercitu amissis. De quo Lucianus, libro decimo :

219.

Vesanus in ortus

Cambyses longi populos devenit ad ævi;

Herod. lib. 3. cap. 24. Diodor. Sicul. in excerptis ab Hen. Valesio edit. pag.

a Herodot. lib. 3. cap. 97.

b Strabo, Geograph. lib. 17. Joseph. antiquit. lib. 2. кɛ. ɛ. al. cap. 10.

Herodot. lib. 3. cap. 31.

d Ibid. cap. 68. et 88.

e Herodot. lib. 3. cap. 26. Justin. lib. 1. cap. 9.

f Herodot. lib. 3. cap. 25. Senec. natural. quæst. lib. 2. cap. 30.

« PreviousContinue »