Page images
PDF
EPUB

toto disjungerent, et Peripateticos, qui honesta commiscerent cum commodis, ut ea inter se magnitudine et quasi gradibus non genere differrent: haec enim est non verborum parva, sed rerum permagna dissensio. Verum hoc alias; nunc, quod coepi- 17 5 mus, si videtur. Mihi vero, inquit Cotta, videtur; sed ut hic, qui intervenit (me intuens), ne ignoret, quae res agatur, de natura agebamus deorum, quae cum mihi videretur perobscura, ut semper videri solet, Epicuri ex Velleio sciscitabar sententiam. Quam ob rem, inquit, Vellei, nisi molestum est, repete, quae 10 coeperas. Repetam vero, quamquam non mihi, sed tibi hic venit adjutor; ambo enim, inquit arridens, ab eodem Philone nihil scire didicistis. Tum ego: Quid didicerimus, Cotta viderit, tu autem nolo existimes me adjutorem huic venisse, sed auditorem, et quidem aequum, libero judicio, nulla ejus modi 15 adstrictum necessitate, ut mihi, velim nolim, sit certa quaedam tuenda sententia.

VIII. Tum Velleius fidenter sane, ut solent isti, nihil tam ve- 18 rens, quam ne dubitare aliqua de re videretur, tamquam modo ex deorum concilio et ex Epicuri intermundiis descendisset, Audite, 20 inquit, non futtiles commenticiasque sententias, non opificem aedificatoremque mundi, Platonis de Timaeo deum, nec anum fatidicam, Stoicorum póvoιav, quam Latine licet providentiam dicere, neque vero mundum ipsum animo et sensibus praeditum, rotundum, ardentem, volubilem deum, portenta et 25 miracula non disserentium philosophorum, sed somniantium., Quibus enim oculis intueri potuit vester Plato fabricam illam 19 tanti operis, qua construi a deo atque aedificari mundum facit? Quae molitio, quae ferramenta, qui vectes, quae machinae, qui ministri tanti muneris fuerunt? Quem ad modum autem oboe30 dire et parere voluntati architecti aër, ignis, aqua, terra potuerunt? Unde vero ortae illae quinque formae, e quibus reliqua formantur, apte cadentes ad animum afficiendum pariendosque sensus? Longum est ad omnia, quae talia sunt, ut optata magis

3 haec Asc. U+, hoc X. 19 intermundiis AB1CBK+, internuntiis B2E, internuntius Asc. descendisset B Asc. CNMR, descendis sed AHIL, descendens sed CEBK, descendisset sed U+. 22 πрóvoιav edd., pronoeam мss. 26 oculis Asc. V Or. Ba., oculis animi мss Sch., oculis [animi] Mu. 31 e quibus X, ex quibus Asc. Sch. Mu. 32 afficiendum Sch. conj., efficiendum Mss.

[ocr errors]

20 quam inventa videantur; sed illa palmaria, quod, qui non modo natum mundum introduxerit, sed etiam manu paene factum, is eum dixerit fore sempiternum. Hunc censes primis, ut dicitur, labris gustasse physiologiam, id est naturae rationem, qui quicquam, quod ortum sit, putet aeternum esse posse? Quae est 5 enim coagmentatio non dissolubilis? aut quid est, cujus principium aliquod sit, nihil sit extremum? IIpóvoia vero si vestra est, Lucili, eadem, requiro, quae paulo ante, ministros, machinas, omnem totius operis designationem atque apparatum; sin alia est, cur mortalem fecerit mundum, non, quem ad modum Plato- 10 21 nicus deus, sempiternum. IX. Ab utroque autem sciscitor, cur mundi aedificatores repente exstiterint, innumerabilia saecla dormierint; non enim, si mundus nullus erat, saecla non erant. Saecla nunc dico non ea, quae dierum noctiumque numero annuis cursibus conficiuntur; nam fateor ea sine mundi conver- 15 sione effici non potuisse; sed fuit quaedam ab infinito tempore aeternitas, quam nulla circumscriptio temporum metiebatur; spatio tamen qualis ea fuerit, intellegi potest. [Quod ne in cogitationem quidem cadit, ut fuerit tempus aliquod, nullum 22 cum tempus esset.] Isto igitur tam immenso spatio quaero, 20 Balbe, cur IIpóvota vestra cessaverit. Laboremne fugiebat? At iste nec attingit deum nec erat ullus, cum omnes naturae numini divino, caelum, ignes, terrae, maria, parerent. Quid autem erat, quod concupisceret deus mundum signis et luminibus tamquam aedilis ornare? Si, ut deus ipse melius habitaret, antea 25 videlicet tempore infinito in tenebris tamquam in gurgustio habitaverat. Post autem varietatene eum delectari putamus, qua caelum et terras exornatas videmus? Quae ista potest esse oblectatio deo? Quae si esset, non ea tam diu carere potuisset.

1 illa palmaria Dav. ed. 1, illud palmare Dav. ed. 2, illa palmaris мss Sch. 3 dixerit ass, dixit Mu. (Adn. Cr.). 7 πpóvoia Manutius, pronoea мss Sch. Mu. vero si vestra est Lucili eadem requiro ABC Mus., si vero vestra est lucili eadem require E, vero si vestra est Lucili eadem, eadem requiro Heind., vero vestra si eadem est, Lucili, eadem requiro Sch. after Lambinus, vero vestra si, Lucili, eadem est, eadem requiro Madv., vero vestra, Lucili, si est eadem, eadem requiro Or. Ba. Mu. 9 designationem CE+ dissignationem ABBK Mu. 18 intellegi potest XBHKLO, intellegi non potest Asc. UCIMNV+ Sch. Or. Ba. Mu. (who also suggests qui potest). quod ne esset transposed by Wyttenbach before sed fuit 1. 16 (perhaps better before spatio), see Comm. 21 πρόνοια see above.

An haec, ut fere dicitis, hominum causa a deo constituta sunt? 23 Sapientiumne? Propter paucos igitur tanta est facta rerum molitio. An stultorum? At primum causa non fuit, cur de improbis bene mereretur; deinde quid est assecutus ? cum 5 omnes stulti sint sine dubio miserrimi, maxime quod stulti sunt; miserius enim stultitia quid possumus dicere? deinde quod ita multa sunt incommoda in vita, ut ea sapientes commodorum compensatione leniant, stulti nec vitare, venientia possint nec ferre praesentia. X. Qui vero mundum ipsum animantem 10 sapientemque esse dixerunt, nullo modo viderunt, animi natura intellegentis in quam figuram cadere posset; de quo dicam equidem paulo post; nunc autem hactenus admirabor eorum 24 tarditatem, qui animantem immortalem et eundem beatum rotundum esse velint, quod ea forma neget ullam esse pulchrio15 rem Plato. At mihi vel cylindri vel quadrati vel coni vel pyramidis videtur esse formosior. Quae vero vita tribuitur isti rotundo deo? Nempe ut ea celeritate contorqueatur, cui par nulla ne cogitari quidem possit; in qua non video ubinam mens constans et vita beata possit insistere. Quodque in nostro cor20 pore si minima ex parte †significetur, molestum sit, cur hoc idem

non habeatur molestum in deo? Terra énim profecto, quoniam mundi pars est, pars est etiam dei. Atqui terrae maximas regiones inhabitabiles atque incultas videmus, quod pars earum appulsu solis exarserit, pars obriguerit nive pruinaque longinquo 25 solis abscessu; quae, si mundus est deus, quoniam mundi partes sunt, dei membra partim ardentia, partim refrigerata dicenda sunt.

Atque haec quidem vestra, Lucili. Qualia vero sint, ab 25 ultimo repetam superiorum. Thales enim Milesius, qui primus 30 de talibus rebus quaesivit, aquam dixit esse initium rerum, deum autem eam mentem, quae ex aqua cuncta fingeret. Si

10 natura intellegentis A, naturā intellegentis C, naturam intellegentis BK, natură intellegentes B Asc., naturam intellegentes E Mus. (except BK) U, natura et intellegentia Sch. after Eichstadt. 12 hactenus: admirabor Sch. Or. Ba. Mu. see Comm. 20 significetur MSS, +significetur Or. Mu., sic incitetur Ba. after Lachmann on Lucr. vi 30, sic afficiatur Sch., sentiatur Klotz. 28 vero șint Asc. V, vero est AB1CB, vero sunt UCHILMNO, om. K, vero alia sint B2E Or. Ba., vero cetera sint conj. Sch., vero est Mu, 31 si Asc. EU+, sic ABCBK.

di possunt esse sine sensu, mentem cur aquae adjunxit? Menti autem cur aquam adjunxit, si ipsa mens constare potest vacans corpore? Anaximandri autem opinio est nativos esse deos longis intervallis orientes occidentesque, eosque innumerabiles esse mundos. Sed nos deum nisi sempiternum intellegere qui 5 26 possumus? Post Anaximenes aëra deum statuit, eumque gigni esseque immensum et infinitum et semper in motu; quasi aut aër sine ulla forma deus esse possit, cum praesertim deum non modo aliqua, sed pulcherrima specie deceat esse, aut non omne, quod ortum sit, mortalitas consequatur. XI. Inde Anaxagoras, 10 qui accepit ab Anaximene disciplinam, primus omnium rerum discriptionem et modum mentis infinitae vi ac ratione designari et confici voluit; in quo non vidit neque motum sensui junctum et continentem in infinito ullum esse posse, neque sensum omnino in eo quod non ipsa natura pulsa sentiret. Deinde 15 si mentem istam quasi animal aliquod voluit esse, érit aliquid interius, ex quo illud animal nominetur; quid autem interius 27 mente? cingatur igitur corpore externo. Quod quoniam nou placet, aperta simplexque mens nulla re adjuncta, qua sentire possit, fugere intellegentiae nostrae vim et notionem videtur. 20 Crotoniates autem Alcmaeo, qui soli et lunae reliquisque sideribus animoque praeterea divinitatem dedit, non sensit sese mortalibus rebus immortalitatem dare. Nam Pythagoras, qui censuit animum esse per naturam rerum omnem intentum et commeantem, ex quo nostri animi carperentur, non vidit dis- 25 tractione humanorum animorum discerpi et lacerari deum et, cum miseri animi essent, quod plerisque contingeret, tum dei

1 sensu, mentem Ed., sensu et mente AB2CE Mus., sensu et mentem B1, visu et mente Asc.+. cur aquae BE, cura quae A, curaque CBK. adjunxit om. CBK. Menti-adjunxit om. мss., for the readings of the edd. see Comm. 12 discriptionem ABKN, discrepationem CB, descriptionem E+. mondum H, mundum L Asc., motum Or. Ba. Sch. after Rigalt. Mus., dissignari AB Mu.

Mus.

modum MSS, designari CE

13 sensui Asc. VUE (corr. fr. sensus) B, sensu AC 14 continentem Asc. CHMRVU, incontinentem XBKO+. in CUBV, 15 in eo quod Ed., quo мss and edd. 17 animal [B]MAsc.+, 18 cingatur XBHKM, cingitur Asc. UOLN.

om. ABE Mus. anima ACEBK.

Bouh, after Augustin, quae MSS.

24 censuit deum animum Bake conj.

19 qua

20 notionem мss generally, notitionem C. 24 rerum omnem AB Asc.+, rerum

omnium CEUBC, omnium TILO. 25 carperentur XBK, caperentur El.1,2.HLN. distractione Mss, detractione Ba. after Ruhnken.

IO

partem esse miseram; quod fieri non potest. Cur autem quic- 28 quam ignoraret animus hominis, si esset deus? quo modo porro deus iste, si nihil esset nisi animus, aut infixus aut infusus esset in mundo? Tum Xenophanes, qui mente ad5 juncta omne [praeterea, quod esset] infinitum, deum voluit esse, de ipsa mente item reprehenditur ut ceteri, de infinitate autem vehementius, in qua nihil neque sentiens neque conjunctum potest esse. Nam Parmenides quidem commenticium quiddam coronae simile efficit (oтepávηv appellat) continente Io ardore lucis orbem, qui cingat caelum, quem appellat deum; in quo neque figuram divinam neque sensum quisquam suspicari potest. Multaque ejusdem monstra, quippe qui bellum, qui discordiam, qui cupiditatem ceteraque generis ejusdem ad deum revocet, quae vel morbo vel somno vel oblivione vel 15 vetustate delentur; eademque de sideribus, quae reprehensa in alio jam in hoc omittantur. XII. Empedocles autem multa alia 29 peccans in deorum opinione turpissime labitur. Quattuor enim naturas, ex quibus omnia constare censet, divinas esse vult; quas et nasci et extingui perspicuum est et sensu omni Nec vero Protagoras, qui sese negat omnino de dis habere quod liqueat, sint, non sint qualesve sint, quicquam videtur de natura deorum suspicari. Quid? Democritus, qui tum imagines earumque circuitus in deorum numero refert, tum illam naturam, quae imagines fundat ac mittat, tum 25 scientiam intellegentiamque nostram, nonne in maximo errore versatur? Cum idem omnino, quia nihil semper suo statu maneat, neget esse quicquam sempiternum, nonne deum omnino ita tollit, ut nullam opinionem ejus reliquam faciat? Quid? aër, quo Diogenes Apolloniates utitur deo, quem sensum

20 carere.

5 [praeterea quod esset] Ed. see Comm.

6 reprehenditur ECLMN, reprehenderet (corr. reprehenditur) B, reprehenderetur ACBK, reprehendetur Asc. UH (corr. reprehenderetur), reprehendendus est Klotz Adn. Cr. 1 4, perhaps reprehendi debet. 8 commenticium Asc.INOV+, conventicium XBK+. 9 simile E, similem ABCBK+, similitudinem PU, similitudine Asc. HILOV. στεφάνην Werfer, stephane C, stefane A1, stefanen A2, stephanen EP Mus. continente ardore Dav., continentem ardorem мss, continentem ardore Asc.V. 10 cingat Ernesti, cingit 12 ejusdem monstra мss, ejusdem modi monstra H Or. Ba. Sch. Mu. after Heind. 14 revocet Orelli, revocat MSS. 23 earumque Asc. CMV, eorumque мss generally. 25 scientiam Asc. CHMV+, sententiam XBK+.

MSS.

« PreviousContinue »