Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

quaestione plerique, quod maxime veri simile est, et quo omnes duce natura trahimur, deos esse dixerunt, dubitare se Protagoras, nullos esse omnino Diagoras Melius et Theodorus Cyrenaicus putaverunt. Qui vero deos esse dixerunt, tanta sunt in varietate et dissensione, ut eorum molestum sit dinumerare senten- 5 tias. Nam et de figuris deorum et de locis atque sedibus et actione vitae multa dicuntur, deque his summa philosophorum dissensione certatur; quod vero maxime rem causamque continet, utrum nihil agant, nihil moliantur, omni curatione et administratione rerum vacent, an contra ab iis et a principio 10 omnia facta et constituta sint et ad infinitum tempus regantur atque moveantur, in primis magna dissensio est, eaque nisi dijudicatur, In summo errore necesse est homines atque in maxi3 marum rerum ignoratione versari. II. Sunt enim philosophi et fuerunt qui omnino nullam habere censerent rerum humana- 15 rum procurationem deos. Quorum si vera sententia est, quae potest esse pietas, quae sanctitas, quae religio? Haec enim omnia pure atque caste tribuenda deorum numini ita sunt, si animadvertuntur ab iis et si est aliquid a dis immortalibus hominum generi tributum. Sin autem di neque possunt nos 20 juvare nec volunt nec omnino curant ne quid agamus animadvertunt nec est quod ab iis ad hominum vitam permanare possit, quid est quod ullos dis immortalibus cultus, honores, preces adhibeamus? In specie autem fictae simulationis, sicut reliquae virtutes, item pietas inesse non potest, cum qua sim 25 sanctitatem et religionem tolli necesse est, quibus sublatis pe 4 turbatio vitae sequitur et magna confusio; atque haud scio an pietate adversus deos sublata fides etiam et societas generis humani et una excellentissima virtus, justitia, tollatur. Sunt autem alii philosophi, et ii quidem magni atque nobiles, qui 30 deorum mente atque ratione omnem mundum administrari et

2 trahimur Cobet Va. Lect. p. 460 (tra- lost after natura cf. Off. 1 18 trahimur et ducimur), vehimur Asc. U. Mus. Klotz, venimus BECO Or. Ba. Mu. Sch., veniimus C2. 3 Cyrenaicus мSS, Cyrenaeus G. Ba. 4 [putaverunt] Ba. after Bake. 5 dinumerare B2C2EC, annumerare Asc. UHIN,innumerare B1, enumerare o Klotz. 7 his Asc. CUB, is (superscr. h) A, iis BN + Or. Ba. Sch. 9 continet мss generally, cont. est Asc.U+, cf. the next note. 12 in primis C Oxf. Manutius, in primisque CEU Mus, in primis quae AB. dijudicatur AB1 CE+, dijudicetur B2UH, cf. Mady. Fin. 11 86. 19 iis edd., his мss generally.

regi censeant, neque vero id solum, sed etiam ab isdem hominum vitae consuli et provideri; nam et fruges et reliqua, quae terra pariat, et tempestates ac temporum varietates caelique mutationes, quibus omnia, quae terra gignat, maturata pubes5 cant, a dis immortalibus tribui generi humano putant multaque, quae dicentur in his libris, colligunt, quae talia sunt, ut ea ipsa di immortales ad usum hominum fabricati paene videantur, Contra quos Carneades ita multa disseruit, ut excitaret homines non socordes ad veri investigandi cupiditatem. Res enim nulla 5 10 est, de qua tanto opere non solum indocti, sed etiam docti dissentiant; quorum opiniones cum tam variae sint tamque inter se

/ dissidentes, alterum fieri profecto potest, ut earum nulla, alterum }

certe non potest, ut plus una vera sit.

いい

mexpected

acc

III. Multum autem fluxisse video de libris nostris, quos 6 Г 15 complures brevi tempore edidimus, variumque sermonem, partim admirantium unde hoc philosophandi nobis subito studium exstitisset, partim quid quaque de re certi haberemus scire cupientium Multis etiam sensi mirabile videri eam nobis potissimum probatam esse philosophiam, quae lucem eriperet 20 et quasi noctem quandam rebus offunderet, desertaeque disciplinae et jam pridem relictae patrocinium necopinatum a nobis esse susceptum. Qua quidem in causa et benevolos objurga- (5) tores placare et invidos vituperatores confutare possumus, ut alteros reprehendisse paeniteat, alteri didicisse se gaudeant; 25 nam qui admonent amice, docendi sunt, qui inimice insectantur, repellendi. Nos autem nec subito coepimus philosophari nec mediocrem a primo tempore aetatis in eo studio operam curamque consumpsimus, et, cum minime videbamur, tum maxime philosophabamur, quod et orationes declarant refertae philoso30 phorum sententiis et doctissimorum hominum familiaritates, quibus semper domus nostra floruit, et principes illi, Diodotus, Philo, Antiochus, Posidonius, a quibus instituti sumus. Et si 7 omnia philosophiae praecepta referuntur ad vitam, arbitramur nos et publicis et privatis in rebus ea praestitisse, quae ratio et 35 doctrina praescripserit. IV. Sin autem quis requirit, quae causa 6 ea ipsa мss, corr. ead. m. in ei ipsi B, et ipsi Bouh, ea ipsi Heind. after Ern. 14 multum- -susceptum follows after repellendi (1. 26) in all the Mss and edd. See Comm,

[ocr errors]

nos impulerit, ut haec tam sero litteris mandaremus, nihil est, quod expedire tam facile possimus. Nam cum otio langueremus, et is esset rei publicae status, ut eam unius consilio atque cura gubernari necesse esset, primum ipsius rei publicae causa philosophiam nostris hominibus explicandam putavi, magni existi- 5 mans interesse ad decus et ad laudem civitatis res tam graves 8 tamque praeclaras Latinis etiam litteris contineri; eoque me minus instituti mei paenitet, quod facile sentio, quam multorum non modo discendi, sed etiam scribendi studia commoverim. Complures enim Graecis institutionibus eruditi ea, quae didice- 10 rant, cum civibus suis communicare non poterant, quod illa, quae a Graecis accepissent, Latine dici posse diffiderent. Quo in genere tantum profecisse videmur, ut a Graecis ne verborum 9 quidem copia vinceremur. Hortata etiam est, ut me ad haec conferrem, animaegritudo fortunae magna et gravi commota 15 injuria; cujus si majorem aliquam levationem reperire potuissem, non ad hanc potissimum confugissem; ea vero ipsa nulla ratione melius frui potui, quam si me non modo ad legendos libros, sed etiam ad totam philosophiam pertractandam dedissem. Omnes autem ejus partes atque omnia membra tum facillime noscun- 20 tur, cum totae quaestiones scribendo explicantur; est enim admirabilis quaedam continuatio seriesque rerum, ut alia ex alia 10 nexa et omnes inter se aptae colligataeque videantur. V. Qui

autem requirunt, quid quaque de re ipsi sentiamus, curiosius id faciunt, quam necesse est; non enim tam auctores in disputando 25 quam rationis momenta quaerenda sunt. Quin etiam obest plerumque iis, qui discere volunt, auctoritas eorum, qui se docere profitentur; desinunt enim suum judicium adhibere, id habent ratum, quod ab eo, quem probant, judicatum vident. Nec vero probare soleo id, quod de Pythagoreis accepimus, quos 30 ferunt, si quid affirmarent in disputando, cum ex iis quaereretur, quare ita esset, respondere solitos: 'Ipse dixit'. 'Ipse' autem erat Pythagoras. Tantum opinio praejudicata poterat, 11 ut etiam sine ratione valeret auctoritas. Qui autem admirantur nos hanc potissimum disciplinam secutos, iis quattuor Acade

22 alia ex alia nexa [X], alia ex aliis nexa B1, aliae ex aliis nexae MNC. 25 auctores ACE [Mus], auctoritates B Heind., auctoritatis El. Davies. 35 iis R Mu., his мss and edd.

35

micis libris satis responsum videtur. Nec vero desertarum relictarumque rerum patrocinium suscepimus; non enim hominum interitu sententiae quoque occidunt, sed lucem auctoris fortasse desiderant; ut haec in philosophia ratio contra omnia 5 disserendi nullamque rem aperte judicandi profecta a Socrate, repetita ab Arcesila, confirmata a Carneade usque ad nostram viguit aetatem ; quam nunc prope modum orbam esse in ipsa Graecia intellego. Quod non Academiae vitio, sed tarditate hominum arbitror contigisse. Nam si singulas disciplinas per10 cipere magnum est, quanto majus omnes? quod facere iis necesse est, quibus propositum est veri reperiendi causa et contra omnes philosophos et pro omnibus dicere. Cujus rei tantae 12 tamque difficilis facultatem consecutum esse me non profiteor, secutum esse prae me fero. Nec tamen fieri potest ut, qui hac ratione philosophentur, ii nihil habeant quod sequantur. Dictum est omnino de hac re alio loco diligentius, sed, quia > nimis indociles quidam tardique sunt, admonendi videntur saepius. Non enim sumus ii, quibus nihil verum esse videatur, sed ii, qui omnibus veris falsa quaedam adjuncta esse dicamus 20 tanta similitudine, ut in iis nulla insit certa judicandi et assentiendi nota. Ex quo exsistit illud, multa esse probabilia quae, quamquam non perciperentur, tamen, quia visum quendam haberent insignem et illustrem, iis sapientis vita regeretur.

15

VI. Sed jam, ut omni me invidia liberem, ponam in medio 13 25 sententias philosophorum de natura deorum. Quo quidem loco convocandi omnes videntur, qui, quae sit earum vera, judicent. Tum demum mihi procax Academia videbitur, si aut consenserint omnes, aut erit inventus aliquis, qui, quid verum sit, invenerit. Itaque mihi libet exclamare, ut est in Synephebis:

30

[ocr errors]
[ocr errors]

Pro deum, popularium omnium, omnium adulescentium
Clamo, postulo, obsecro, oro, ploro atque imploro fidem,

12 [philosophos] Ba. after Bake. 21 [Ex quo- -regeretur] Or. Ba. after Heind. existit ACEBCM+, existit et BUTHIL, exstitit KR Or. Ba. Sch. Mu. after Heind. 23 iis Or. Ba. Sch. Mu., his MSS. 29 ut est in Synephebis Mu., ut in Synephebis est Sch., ut ille in Synephebis Or. Ba. after Ursinus, ut in synefebis A, ut...inefebis B, ut insine febis C, ut Terentius in ephebis E, ut Plautus in synephebis OU, ut Statius in Synephebis Mars. Lambinus.

nium omnium Manutius, omnium Mss.

30 om

non levissima de re, ut queritur ille in civitate fieri facinora

capitalia,

ab amico amante argentum accipere meretrix non vult; 14 sed ut adsint, cognoscant, animadvertant, quid de religione, pietate, sanctitate, caerimoniis, fide, jure jurando, quid de templis, 5 delubris sacrificiisque sollemnibus, quid de ipsis auspiciis, quibus nos praesumus, existimandum sit; haec enim omnia ad hanc de dis immortalibus quaestionem referenda sunt. Profecto eos ipsos, qui se aliquid certi habere arbitrantur, addubitare coget doctissimorum hominum de maxima re tanta dissensio.

15

ΙΟ

Quod cum saepe alias, tum maxime animadverti, cum apud C. Cottam, familiarem meum, accurate sane et diligenter de dis immortalibus disputatum est. Nam cum feriis Latinis ad eum ipsius rogatu arcessituque venissem, offendi eum sedentem in exedra et cum C. Velleio senatore disputantem, ad quem tum 15 Epicurei primas ex nostris hominibus deferebant. Aderat etiam Q. Lucilius Balbus, qui tantos progressus habebat in Stoicis, ut cum excellentibus in eo genere Graecis compararetur. Tum, ut me Cotta vidit, Peropportune, inquit, venis; oritur enim mihi magna de re altercatio cum Velleio, cui pro tuo studio non est 20 16 alienum te interesse. VII. Atque mihi quoque videor, inquam, venisse, ut dicis, opportune. Tres enim trium disciplinarum principes convenistis. M. Piso si adesset, nullius philosophiae, earum quidem quae in honore sunt, vacaret locus. Tum Cotta: Si, inquit, liber Antiochi nostri, qui ab eo nuper ad hunc 25 Balbum missus est, vera loquitur, nihil est, quod Pisonem, familiarem tuum, desideres; Antiocho enim Stoici cum Peripateticis re concinere videntur, verbis discrepare; quo de libro, Balbe, velim scire quid sentias. Egone? inquit ille: miror Antiochum, hominem in primis acutum, non vidisse interesse plurimum 30 inter Stoicos, qui honesta a commodis non nomine sed genere

3 non vult мss, nevolt Or. Ba. Sch. after F. A. Wolf. 13 est B (superscr. sit) C, sit ACEUMus. 16 Epicurei C Mu., Epicurii o Or. Ba. (but Epicurei elsewhere), Epicuri мss (so A has mediterranii, B mediterrani in § 88). 21 atque CEB Sch. Mu., atqui AB (according to Mu. Adn. Crit. but Or. gives adqui A) UK Asc. Or. Ba. 23 M. Piso El. UHILNOC, M. enim Piso Asc. MRG Or. Sch., M. N. Piso ABE+, G. enim Piso K, GN. Piso C, Gneus Piso C, G. Piso B, M. etiam Piso Ba. after Heind., M. autem Piso Mu. [philosophiae] Ba. after Bake.

« PreviousContinue »