Page images
PDF
EPUB

acc

30 habere potest aut quam formam dei? Jam de Platonis inconstantia longum est dicere, qui in Timaeo patrem huius mundi nominari neget posse, in Legum autem libris, quid sit omnino deus, anquiri oportere non censeat. Idem et in Timaeo dicit et in Legibus et mundum deum esse et caelum et astra 5 et terram et animos et eos, quos majorum institutis accepimus; quae et per se sunt falsa perspicue et inter se vehementer repugnantia. Quod vero sine corpore ullo deum vult esse, ut Graeci dicunt, dowμarov, id quale esse possit, intellegi non potest; careat enim sensu necesse est, careat etiam prudentia, 10 careat voluptate; quae omnia una cum deorum notione com31 prehendimus. Atque etiam Xenophon paucioribus verbis eadem fere peccat; facit enim in iis, quae a Socrate dicta rettulit, Socratem disputantem formam dei quaeri non oportere, eundemque et solem et animum deum dicere, et modo unum, tum 15 autem plures deos; quae sunt isdem in erratis fere, 'quibus ea, 32 quae de Platone diximus. XIII. Atque etiam Antisthenes in eo libro, qui physicus inscribitur, populares deos multos, naturalem unum esse dicens tollit vim et naturam deorum. Nec multo secus Speusippus, Platonem avunculum subsequens et vim 20 quandam dicens qua omnia regantur, eamque animalem, evel33 lere ex animis conatur cognitionem deorum. Aristotelesque in tertio de philosophia libro multa turbat a magistro non [Platone] dissentiens; modo enim menti tribuit omnem divinitatem, modo mundum ipsum deum dicit esse, modo alium quendam praeficit 25 mundo eique eas partes tribuit, ut replicatione quadam mundi motum regat atque tueatur, tum caeli ardorem deum dicit esse non intellegens caelum mundi esse partem, quem alio loco ipse designarit deum. Quo modo autem caeli divinus ille sensus in celeritate tanta conservari potest? ubi deinde illi tot di, si 30 numeramus etiam caelum deum? Cum autem sine corpore

1 jam X, nam UH El.

4 idem et-repugnantia follows comprehendimus
8 repugnant Cobet V. L. p. 460.
9 asomaton X. 13 iis Asc., his X.
23 a magistro non dissentiens

in all the мss and edd. see Comm.
[ut Graeci dicunt dowμatov] Or. Ba.
17 diximus M of Moser, dicimus X Mus.
Diel's Doxog. p. 539, a magistro uno Platone dissentiens XBHK Oxf. eo+, a mag.
Plat. diss. UV Oxf. u, a mag. suo Plat. diss. Red., a magistro suo Platone non
dissentiens Or. Ba. Sch. Mu. after Heind.

idem vult esse deum, omni illum sensu privat, etiam prudentia. Quo porro modo deus moveri carens corpore aut quo modo semper se movens esse quietus et beatus potest? Nec 34 vero ejus condiscipulus Xenocrates in hoc genere prudentior, 5 cujus in libris, qui sunt de natura deorum, nulla species divina describitur; deos enim octo esse dicit, quinque eos, qui in stellis vagis nominantur, unum, qui ex omnibus sideribus, quae infixa caelo sunt, ex dispersis quasi membris simplex sit putandus deus, septimum solem adjungit octavamque lunam; qui quo 10 sensu beati esse possint, intellegi non potest. Ex eadem Platonis schola Ponticus Heraclides puerilibus fabulis refersit libros, et modo mundum, tum mentem divinam esse putat, errantibus etiam stellis divinitatem tribuit, sensuque deum privat et ejus formam mutabilem esse vult eodemque in libro rursus terram 15 et caelum refert in deos. Nec vero Theophrasti inconstantia 35 ferenda est; modo enim menti divinum tribuit principatum, modo caelo, tum autem signis sideribusque caelestibus. Nec audiendus ejus auditor Strato, is qui physicus appellatur, qui omnem vim divinam in natura sitam esse censet, quae causas 20 gignendi, augendi, minuendi habeat, sed careat omni sensu et figura. XIV. Zeno autem, ut jam ad vestros, Balbe, veniam, 36 naturalem legem divinam esse censet, eamque vim obtinere recta imperantem prohibentemque contraria. Quam legem quo modo efficiat animantem, intellegere non possumus; deum autem ani25 mantem certe volumus esse. Atque hic idem alio loco aethera deum dicit, si intellegi potest nihil sentiens deus, qui numquam nobis occurrit neque in precibus neque in optatis neque in votis; aliis autem libris rationem quandam per omnem naturam

2 modo deus moveri Mu. after Schütz, modo mundus moveri мss generally, modo mundus moveri potest, El. GU+, modo moveri Or. Ba. after Heind., modo mundum movere Sch. after Ernesti. 4 prudentior BE+Sch. Mu., prudentior est A2CBK Or. Ba. 5 de natura [B]UCV+, in natura ACEPBK. 7 nominantur MSS, moventur conj. J. S. Reid. 8 caelo sunt E Asc.+, caelo sint мss generally. 11 et modo mundum Herv. Sch. Mu., et tamen modo mundum ABCPK+, et tum modo mundum El.1,2. EBCV+, et tum mundum M of Moser, Or. Ba., et deum modo mundum Dav., modo mundum deum Walker, dum modo mundum Heind. 20 minuendi XBK+, minuendi immittendi El., min. immittendique Asc. V+, min. immutandique Herv. Dav. Heind. 23 prohibentem E

Sch.

28 omnem G Red. Asc.V, omnium мss generally, see § 27.

rerum pertinentem vi divina esse affectam putat. Idem astris hoc idem tribuit, tum annis, mensibus annorumque mutationibus. Cum vero Hesiodi Oeoyovíav, id est originem deorum, interpretatur, tollit omnino usitatas perceptasque cognitiones deorum; neque enim Jovem neque Junonem ne- 5 que Vestam neque quemquam, qui ita appelletur, in deorum habet numero, sed rebus inanimis atque mutis per quandam 37 significationem haec docet tributa nomina. Cujus discipuli Aristonis non minus magno in errore sententia est, qui neque formam dei intellegi posse censeat neque in deis sen- 10 sum esse dicat, dubitetque omnino, deus animans necne sit. Cleanthes autem, qui Zenonem audivit una cum eo, quem proxime nominavi, tum ipsum mundum deum dicit esse, tum totius naturae menti atque animo tribuit hoc nomen, tum ultimum et altissimum atque undique circumfusum et extre- 15 mum omnia cingentem atque complexum ardorem, qui aether nominetur, certissimum deum judicat; idemque quasi delirans in iis libris, quos scripsit contra voluptatem, tum fingit formam quandam et speciem deorum, tum divinitatem omnem tribuit astris, tum nihil ratione censet esse divinius. Ita fit, ut deus 20 ille, quem mente noscimus atque in animi notione tamquam in 38 vestigio volumus reponere, nusquam prorsus appareat. XV. At Persaeus ejusdem Zenonis auditor, eos dicit esse habitos deos, a quibus magna utilitas ad vitae cultum esset inventa, ipsasque res utiles et salutares deorum esse vocabulis nuncupatas, ut ne 25 hoc quidem diceret, illa inventa esse deorum, sed ipsa divina. Quo quid absurdius, quam aut res sordidas atque deformes deorum honore afficere aut homines iam morte deletos reponere 39 in deos, quorum omnis cultus esset futurus in luctu? Jam vero Chrysippus, qui Stoicorum somniorum vaferrimus habetur

1 pertinentem ABE +, pertingentem CBK+. vi divina esse affectam G Manut. ut divina esse aff. ACB+, ut divină esse aff. B, ut divinam esse aff. Asc.K+, ut divina sit effecta EU El.+. [affectam] Sch. · 3 θεογονίαν, id est originem deorum Swainson, Theogoniam i. e. or. deor. мss., Theogoniam Man. Or. Ba. Sch., Theogoniam [id est orig. deor.] Mu. 4 usitatas X+, insitas GUH Man.

Heind. 6 appelletur ABEPK+, appellatur CUTBLO+Or. Sch. 9 sententia
est qui AoUCM Asc.+, sententias qui A1BEK, sentias qui CB.
13 ipsum
mundum deum M edd., ipsum deum mundum íss generally. 23 dicit Asc.UH+,
om. XBK, dixit Sch

30

переате

interpres, magnam turbam congregat ignotorum deorum, atque ita ignotorum, ut eos ne conjectura quidem informare possimus, cum mens nostra quidvis videatur cogitatione posse depingere. Ait enim vim divinam in ratione esse positam et in universae 5 naturae animo atque mente, ipsumque mundum deum dicit esse et ejus animi fusionem universam, tum ejus ipsius [principatum, qui in mente et ratione versetur, communemque rerum naturam universitatemque omnia continentem,] tum fatalem vim] et [necessitatem rerum futurarum, ignem praeterea et eum, quem 10 ante dixi, aethera, tum ea, quae natura fluerent atque manarent, ut et aquam et terram et aëra ; [solem, lunam, sidera universitatemque rerum, qua omnia continerentur, atque etiam homines eos, qui immortalitatem essent consecuti. Idemque disputat 40 aethera esse eum, quem homines Jovem appellarent, quique aër per maria manaret, eum esse Neptunum, terramque eam esse quae Ceres diceretur, similique ratione persequitur vocabula reliquorum deorum. Idemque etiam legis perpetuae et aeternae vim, quae quasi dux vitae et magistra officiorum sit, Jovem dicit esse, eandemque fatalem necessitatem appellat, 20 sempiternam rerum futurarum veritatem; quorum nihil tale est, ut in eo vis divina inesse videatur. Et haec quidem in 41 primo libro de natura deorum; in secundo autem vult Orphei, Musaei, Hesiodi Homerique fabellas accommodare ad ea, quae ipse primo libro de dis immortalibus dixerat, ut etiam veterrimi 25 poëtae, qui haec ne suspicati quidem sint, Stoici fuisse videantur. Quem Diogenes Babylonius consequens in eo libro, qui inscribitur de Minerva, partum Jovis ortumque virginis ad physiologiam traducens disjungit a fabula.

15

30

XVI. Exposui fere non philosophorum judicia, sed deli-42 rantium somnia. Nec enim multo absurdiora sunt ea, quae poëtarum vocibus fusa ipsa suavitate nocuerunt, qui et ira inflammatos et libidine furentes induxerunt deos feceruntque, ut eorum bella, proelia, pugnas, vulnera videremus, odia praeterea,

8 universitatemque edd. after Heind., universam atque мss. vim El. Sch. Mu., umbram мss see Comm., tumbram Or., normam Ba. after Madv. 19 eandemque see Comm. 24 dixerat UTLO Ern. Heind. Sch. Ba. Mu., dixerit мss generally Or. 25 sint Mss, sunt CI Or. Ba. Sch. after Ern. 27 partumortumque [BE+], partu-ortuque ACPBK+. 28 disjungit Asc. V, dejungit Mss generally Or. Ba. Sch., dijungit Mu. after Heind. and Ern.

discidia, discordias, ortus, interitus, querellas, lamentationes, effusas in omni intemperantia libidines, adulteria, vincula, cum humano genere concubitus mortalesque ex immortali procreatos. 43 Cum poëtarum autem errore conjungere licet portenta magorum, Aegyptiorumque in eodem, genere dementiam, tum etiam 5 vulgi opiniones, quae in maxima inconstantia veritatis ignoratione versantur.

Ea qui consideret quam inconsulte ac temere dicantur, venerari Epicurum et in eorum ipsorum numero, de quibus haec quaestio est, habere debeat. Solus enim vidit primum 10 esse deos, quod in omnium animis eorum notionem impressisset ipsa natura. Quae est enim gens aut quod genus hominum, quod non habeat sine doctrina anticipationem quandam deorum? quam appellat Tрóλny Epicurus, id est anteceptam animo. rei quandam informationem, sine qua nec intellegi quicquam 15 nec quaeri nec disputari potest. Cujus rationis vim atque utilitatem ex illo caelesti Epicuri de regula et judicio volumine 44 accepimus. XVII. Quod igitur fundamentum hujus quaestionis est, id praeclare jactum videtis. Cum enim non instituto aliquo aut more aut lege sit opinio constituta maneatque ad unum 20 omnium firma consensio, intellegi necesse est esse deos; quoniam insitas eorum vel potius innatas cognitiones habemus, de quo autem omnium natura consentit, id verum esse necesse est; esse igitur deos confitendum est. Quod quoniam fere constat inter omnes non philosophos solum, sed etiam indoctos, fateamur 25 constare illud etiam, hanc nos habere sive anticipationem, ut ante dixi, sive praenotionem deorum (sunt enim rebus novis nova ponenda nomina, ut Epicurus ipse póλnyw appellavit, quam antea nemo eo verbo nominarat)-hanc igitur habemus, 45 ut deos beatos et immortales putemus. Quae enim nobis na- 30 tura informationem ipsorum deorum dedit, eadem insculpsit in mentibus, ut eos aeternos et beatos haberemus. Quod si ita est, vere exposita illa sententia est ab Epicuro, quod beatum 3 immortali мss generally, immortalibus CNO Dav. Heind. 14 πρόληψιν Red (? see Moser) edd., prolemsin (but problebsin 1. 28) A, prolempsin B, problepsin CK, problebsin EP, pro plebs in B (but problebsim 1. 28), prolepsim Asc. 24 esse om. Or. (by mistake?). fere BE, fieri ACPBK. 25 fateamur B (corr. from fatemur) edd., fatemur мss. 31 ipsorum deorum [X] R, d. i. U

Asc. [Mus.] Sch.

« PreviousContinue »